BURVINUS

BURVINUS
BURVINUS
filius tertio-genitus Henrici iunioris filii Henrici cognomine Burvini (cuius pater Pribilssaus, ultimus Herulorum Rex, in ordinem ab Henrico Leone redactus, Ducisque nomine acquiescere iussus est:) Rostochium tenuit, a filiis Hentico et Erico excaecatus, quos tamen brevi divina nemesis sustulit. Eiigitur suecessit alius filius woldemarus, et hôc natus Nicolotus cognomine Puer, qui a Brandeburgicis, quod Marchionis filiâ repudiatâ duxisset Pomeranam, bellô afflictus, ultimus suae gentis fuit. Fratres vero Burvini natu maiotes, Iohannes Megapolitanum et Nicolotus Vandalicum, ramos condidêre. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Genealogico-Historicâ, in Fam. Wandalica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • HENRICUS II — I. HENRICUS II. Andegavensis, Godofredi III. fil. Angliae Res, post Steph. A. C. 1155. ob matrem Mathildem, filiam Henrici I. ductâ Eleonorâ, Aquitaniam quoque et Pictones nactus est. Legibus primo, tum contra peregrinos, tum contra Proceres… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NICOLOTUS — I. NICOLOTUS cognomine Puer, fil. Waldemari, Burvinô Wandaliae Duce geniti, a Brandeburgicis, quod Marchionis filiâ repudiatâ duxisset Pomeranam, bellô afflictus, ultimus fuit suae lineae: cuius Burvinus, filius tertio genitus Henrici Iunioris in …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”